- SCYLLA
- I.SCYLLAPhorci filia, quae cum mutuô Glauci amore teneretur, indignata Circe, quae Glaucum misere deperibat, Scyllam sibi ab illo praeferri, fontem, in quo illa lavari solebat, noxiis herbis veneficiisque infecit. Cuius rei illa ignara, cum lavandi gratiâ fontem ingressa esset, videns inferiorem corporis partem in caninos rictus esse commutatam, deformitatem tantopere exhorruit, ut se statim in vicinum praecipitaverit fretum, ubi et in sacum mutatafingitur, Charybdi ex adverso obiectum, praeternavigantibus vehementer periculosum. Ovid. Met. l. 4. et 14. Porro Siculum fretum, quia scopulosum et angustum est, tantô fervet aestu, ut fluctus inter se concurrentes, scopulisque illisi quendam quasi latratum referant. Hinc fingitur Scylla a pube canibus et lupis succincta, quam in freto scopulum esse constat. Gramatici a σκύλλω deducunt; unde Virg. Ecl. 6. v. 76. ait Scyllam, Dulichias vexâsse rates. Scylla autem Punice scol, est exitium, et letale infortunium; quô sensu Graecum Gap desc: Hebrew usurpatur ab Hellenistis. Scylla vero cur inde appelletur, nemini non est obvium. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 28. Lucret. l. 5. v. 891.Aut rapidis canibus succinctas semimarinisCorporibus Scyllas. ---- -----Catullus in Ciri:Illum Scylla rapax canibus succincta Molossis.Seneca in Medea, Actu 2. v. 350..Quid? cum Siculi virgo PeloriRabidos utero succincta canesOmnes pariter solvit hiatus.Ovid in ep. Medeae, Heroid. 12. v. 123.Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos!Debuit ingratis Scylla nocere viris.Idem Amor. l. 2. El. 16. v. 23.Non, quae virgineo portenta sub inguine latrant,Nec timeam vestros, curva Malea, sinus.Catullus Epigr. 65. v. 121.Quae Syrtes, quae Scylla vorax, quae vasta Charybdis.Alius.Nec Scyllae saevo conterruit impetus ore,Cum canibus rapidas inter freta serperet undas.Nec viclenta suo consumpsit more Charybdis.Virgil. Aen. l. 3. v. 424.At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris,Ora exsertantem, et naves in saxa trahentem.Propert. l. 2. El. 26. v. 53.Crede mihi nobis mitescet Scylla, nec unquamAlternante vorans vasta Charybdis aquâ.Hinc Scyllaeus. Virgil. Aen. l. 1. v. 204.Vos et Scyllaeam rabiem, penitusque sonantesAccestis scopulos.Nic. Llozdius.II.SCYLLAfilia Nisi Regis Megarensium, qui Minois paterni hostis amore capta, ut illum benefic ô aliquô demereretur, patrem purpureô capillô, in quo situm erat regni totius fatum, spoliavit, eumque hosti obtulit, tamquam futurae coniugis dotem. Verum cum se ab illo sperni videret, doloris impatientiâ in Cirim avem commutata est. Vide Fabulam apud Ovid. Met. l. 8. Propert. l. 3. El. 18. v. 21.Tuque ô Minoâ venundata Scylla figurâ,Tondens purpureâ regna paterna comâ.Idem l. 4. El. 4. v. 39. permiscens duas fabulas Scyllae Nisi, et Scyllae Phorci:Quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos?Candidaque in saevos inguina versa canes?Virgil. Ecl 6. v. 74.Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta estCandida succinctam latr antibus inguina monstris.Ovid. l. 4. Fast. v. 500.Et vos Nisaei naufraga monstra canes.Idem Trist. l. 2. v. 393.Impia nec Tragicos tetigisset Scylla cothurnos,Nipatrium crimen dissecuisset amor.Idem l. 3. Amor. El. 12. v. 21.Per nos Scylla patri canos furata capillos,Pube premit rabidos inguinibusque canes.Nic. Lloydius. Vide Nisus. Addo saltem, quod in hac fabula cernitur vestigium aliquod capilli fatalis, quô Simsonem fuisse divinitus ornatum, in Sacris legimus. Vide supra, in voce Sampson.III.SCYLLAsaxum in freto Mamertino inter Siciliam et Italiam, periculosum nautis mare faciens, hodie Scyllo, teste Fazellô. Brutiorum item oppid. apud Melam, l. 2. c. 4. Siglio Leandro. Sciglio Baudr. oppid. Calabriae citerioris cum Principatus titulo in ora maris Tyrrheni prope Scyllaeum promontor. et fretum Siculum, 15. milliar. a Messana in Caeciam, paulo minus a Rhegio in Boream. Et insul. deserta circa Thraciae Chersonesum. Plin. l. 4. c. 12. De ea sic Auctor Historiae Orbis Terr. c. 3. de Hydrogr. num. 8. §. 2. Scylla, inquit, promontor. Italiae, quod olim Cenys dicebatur, modo Scyllaeum, Ital. Sciglio, oppositum promontorio Peloro. Eius natura est, ut ingenti ultro citroque commeantium aquarum perturbatione agitetur. Quando afflaxu agitatur, tanta est eius violentia, ut navis eo delapsa, omm evadendi spe sublatâ, montium parietibus illidatur, cum inevitabilis nausragii periculo; e quo licet subinde nonnulli emergant, cavendum tamen, ut seduli rerum suarum satagant, ac tantos fluctus tempestive observent, nisi e Scyllae Syrtibus in Charybdis aestuaria devolvi velint. Inprimis autem flantibus Ortivis et Occiduis ventis, magna eius vis est: ex Athanas. Kircherio Mund. Subterr. l. 2. c. 16. Hinc fabulae de Scylla occasio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.